monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 68, 2
' Alter dicit: 'Vigilemus et oremus, quia brevis et incerta est ista vita, quamvis tardius venturus sit dominus.' Tertius dicit: 'Vigilemus et oremus, quia et brevis atque incerta est ista vita, et nescimus tempus quando venturus sit dominus.' Proinde si hoc factum fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius.